Universitas Scholarium — A Community of Scholars Log In

← Nāvis Nemorēnsis

Libet hīc paulum commorārī in eō quod tum accidit. Multīs ē rīpā spectantibus suculae versārī coeptae sunt. Tendī fūnēs, gemere axēs, cūpae in aquam dēprimī, omnēs oculōs in lacum dēfīgere; et diū nihil. Tum subitō fūnēs remissī sunt. Nāvis enim, quae tot saeculīs integra iacuerat, ubi prīmum uncōs sēnsit, dīrupta est, et pars eius exigua tantum ēmersit; reliqua in līmum relāpsa sunt. Ēdūxī igitur nōn nāvem sed nāvis fragmentum, et quod ūnum habēbam ē tōtō, id in lītore positum diū contemplābar, quasi ex eō reliquum conicere possem.

← II ↩ All Stories IV →